라틴어 문장 검색

nunc favent panno, pannum amant, et si in ipso cursu medioque certamine hic color illuc ille huc transferatur, studium favorque transibit, et repente agitatores illos equos illos, quos procul noscitant, quorum clamitant nomina relinquent.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 6 2:3)
Si elegos eius in manus sumpseris, leges opus tersum molle iucundum, et plane in Properti domo scriptum.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 22 2:1)
O, cuicumque faves, felix agitator equorum!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 26)
Una ingens Periphas et equorum agitator Achillis, armiger Automedon, una omnis Scyria pubes succedunt tecto, et flammas ad culmina iactant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 20:3)
Saepe oleo tardi costas agitator aselli vilibus aut onerat pomis, lapidemque revertens incusum aut atrae massam picis urbe reportat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 9:8)
cum rebus animalibus aliud pro alio ponitur, ut de agitatore, gubernator magna contorsit equum vi;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 228:4)
elegia quoque Graecos provocamus, cuius mihi tersus atque maxime videtur auctor Tibullus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 94:1)
in quo ut est aliquid inter ipsos commune, id est indicium acre tersumque, ita ingeniorum plurimae formae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 186:2)
Qui sic crescebat illi, quomodo manifestior notari solet agitatorum laetitia, cum septimo spatio palmae adpropinquant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 13:2)
Eu edepol ne tu, ut ego opinor, esses agitator probus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 1, scene 290)

SEARCH

MENU NAVIGATION